- MEMPHIS
- I.MEMPHISHebr. Meph., vel Noph, et Migdol, urbs Aegypti excisa, olim regia, ab Osiride, seu Mene condita, apud verticem Deltae, ex adverso Babylonis a vertice 15. Mill. pass. in Austrum distans. Ibi papyri copia. Aegyptia Memphis Lucano dicitur l. 1. v. 640. Martial. l. 4. Epigr. 1.Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.Pyramidum istarum vestigia adhuc cernuntur. Locus Menchis, et Mitzir hodie Postello. Sunt qui Cairo esse putent, sed Memphis ex altera parte Nili fuit, e regione Cairi. Quin et Memphin Arcadiae Aegyptiacae urbem memorat Dioscorides l. 4. cuius mentionem faciunt Eustath. Lib. Notit. et Steph. Horat. l. 3. Od. 26.Carens Stehonia nive Memphis.Vide quoque Oid. l. 2. Amor. eleg. 13. Propertium l. 3. Eleg. 9. Hinc Memphitis, patronymicum femininum, Iuvenal. Sat. 15. v. 122. Tibullus l. 1. Eleg. 7. etc. Item Memphiticus. Ovid. l. 1. Art. Am. v. 77. Addo, superioris Aegypti metropolim fuisse Memphim, ab ipso Mene, conditore suo id nominis nactam, in qua celeberrimum vulcani ab eodem fundatum templum fuit. Reges habuit post Memem peculiares, quorum primus Tosorthrus, ultima Nitocris fuit, pyramidum architectos. A Pastoribus, de quibus infra, occupata; per annos 200. rediit in Thebanorum Regum potestatem circa tempora Moeridis Regis, quem illam tenuisse atque exornâsse suô locô dicemus. Coeterum et post regnum multis saeculis floruit, stetitque post Babylonem adhuc a Cambyse conditam, et post Alexandriam a Macedonibus, exstructam. Nam et sub Romanis, quum iam Thebae a C. Gallo essent deletae, Memphim urbem magnam et populosam, et secundam post Alexandriam; Regias vero dirut as et desertas fuisse, refert Strabo l. 17. Vide Marshamum Canone Chron. passim.II.MEMPHIScognomen Agrippi histrionis, Vero Imperatori cari. Iul. Capitolin. in Vero c. 8. Habuit et Agrippumhistrionem, cui cognomentum erat Memphi, quem et ipsum e Syria, veuti tropaeum Parthicum, adduxerat, quem Apolaustum nominavit. Casaubono in notis videtur is ese, quem una cum aliis libertis aulicis caesum, temporibus Commodi narrat Lampridius: cuiusque meminit antiqua Inscriptio Romani Lapidis haec: L. AURELIO. APOLAUSTO. MEMPHIO AUGG. LIB. HIERONICAE CORONATO. ET, TON. DIAPAN DON. APOLLINIS. SACERDOTI SOLI. VITTATO. ARCHIERI SYNHODI. ET. AUGG. L. AURELIUS. PANNICULUS. QUI. ET SABANAS. PATRONO OPTIMO. Sed hic, quem ex Syria adduxit Verus, non Memphius, verum Memphis, cognominabatur. Praeterea, nomen erat illi Agrippus, cuius in eo lapide nulla mentio. Potius itaque Memphis iste idem esse videtur, cum co, cuius Athenaeus meminit, et quem suâ aetate vixisse, scribit l. 1. Τῶν ἐφ᾿ ἡμὡν φιλόσοφον ὀρχηςτὴν, Μέμφιν ἐκάλεσαν, ἀπαρχαίζοντες τὴν διὰ τοῦ σώματος αὐτοῦ κίνησιν, τῇ τῶ πόλεων ἀρχαιοτέρᾳ καὶ βασιλικωτέρᾳ, Philosophum saltatorem, qui nostrâ aetate floruit, Memphim vocârunt, agilitati corporis eius antiquitatem et splendorem conciliantes, ab urbe antiquissima et maximeregali. Vide Salmas. ad Capitolinum. loc. cit.III.MEMPHISnomen saltationis, cuius Socratem studiosum fuisse dicunt; an fuerit a cognomine urbe dicta, non scribunt. Scaliger Poetices l. 1. c. 18. ubi de Saltatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.